- LOTHARIUS I
- LOTHARIUS I.Lud. Pii Rom. Imp. ex Ermengarde fil. et ipse Imp. ab A. C. 817. regnavit. Filii Lud. propter regni divisionem vehementissimis postmodum inter se odiis cum exarsissent, arreptis armis in Altissiodorensibus apud Fontanicum campis, coactis copiis, proelium commisêrunt gravissimum: in quo strages Francorum, quanta numquam alia, facta est. Superatus Lotharius fugâ salutem quaesivit. Blond. l. 1. Lud. fil. consortem Imperii sumpsit, A. C. 850. Imperio se abdicavit, et monasticum induit habitum: in quo et animum Deo reddidit in monasterio, quod Prumia dicitur, A. C. 855. diviso inter filios ex Ermengarde, fil. Hugonis Ignavi, Lud. Lotharium et Car. regno: Lud. enim Imperium et Italiam, Lothario Lotharingiam, Car. Provinciae regnum tradidit. Aemil. l. 3. A. C. 856. Aimon. de gestis Francorum. Flodoard. in Chron. et Hist. Ado et Rhegino, in Chron. Eius, ut et Lud. Pii patris, ac Car. Mag. avi, Leges Eccl. s. Captival collegit Ausegisus, Abbas Laubiensis vel Lobiensis, postea Archiep. Senonensis, de quo vide supra. Pithoeus vero, nihil inter ea proprium Lotharii esse censens, eius nomine tantum extare quaedam ex his ipsis decerpta Capitula ad italiae Regnum, quae iam olim L. L. Longobardicarum libris inserta et Car. cuiusdam Cotti Siculi Comm. ante Annos 308. exposita legantur, addit. Vide Gerh. von Mastricht IC. Hist. Iuris Eccl. n. 193. et 197.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.